Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 30

Non possum ego a meipso facere.Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem.Sicut autem.Audio per unitatem substantiae, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quaero voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quae est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit.Non quaero.Loquitur nunc secundum quod aequalis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.
(* Traductions européennes)